[209] EPISTOLA IX.

UDALRICUS ZASIUS

VIGLIO ZUICHEMO

Patavium.

Literas tuas amantissimas, Doctissime VIGLI, quas XXVIII. Aprilis scripsisti, magnus ille patronus meus D. IOHANNES PAUMGARTNER hodie datae praesentium mihi presentari fecit. Quapropter non est, quod mireris, si ad te interea non scripsi. Accepi jam diu defensorium mei, quod tu vir admirabilis doctrinae in Controversia Stellata, scripsisti. Si modo lis assistata in controversiam venire potest. Cum desiderio, & quidem singulari, legi, quae tu tam perite elaborasti. Et cum in omnibus accedam, qui in utramque partem arbiter sicuti peritissimus, ita ex pari aequus fuisti. Ergo quam maxime possum, ut judicium tuum typis imprimendum edas eo quo scripsisti tenore, nihil demutans, erit ea res non tam mihi laudi, quam ingenii tui eminentiae, celebritati. De aliis lucubrationibus meis quod me hortaris, ut publicem, faciam, ut primum per occupationes & valetudinem, qua plures jam menses torqueor, licuerit. Nihilominus intellectus meos locupletatos cum tractatu Substitutionum non poenitendo, edidi: cujus tibi, proximo nuncio, exemplum mittam. Tu interea me, sicut caepisti, ama, fidelissimum sine dubio amicum. Cogito de mediis, quibus efficiam, ut in locum meum, Ordinarius juris civilis eligaris. Septuagenarius senex sum, quotidianis morbis attritus, memoria diminuitur, vires corporis abierunt, crura officium facere negant, vox frangitur, & ita in me nihil est, quod non sit effaetum. A Principe nostro insigni sum privilegio provisus, quo simili nescio an alicui Iuristae sit consultum, eo uti privilegio pergam, cum tu mihi sufficiare, nec enim facile patior, ullum mihi alium substitui. Verum ea in re, quid tibi animo sedeat, cum poteris, scribe. Salarium centum floreni sunt, practica quaestum praebet homini in lingua vernacula facundo. Consiliis faciendis docti viri, quorum tu princeps es, ad modum quam occupantur. Vale & parce pauca scribenti: plura enim volui, sed negotia volentem praecepere. Ex Friburgo IV. Iulii. Anno MDXXXII. Calamum salebrosum aequi boni facito: festinate sunt extorta.